monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p5, p78, 4
Item componitur cum in et dicitur hec indoles -lis, quasi sine dolo, idest etas iuvenilis, ingenium, origo, progenies; proprie tamen est indoles signum vel indicium future probitatis quod sepe perpenditur in quibusdam pueris; quod autem dicitur indoles quasi interius vel inde olens ethimologia est, non compositionis ostensio.